H

H
H
magis aspiratio est quam litera, ab Hebraeis ad Graecos, inde ad Latinos derivata, quam pluribus vocibus sine ratione et necessitate appositam, miratur A. Gell. l. 2. c. 3. Ciceronis tempore solis vocalibus adiecta, postmodum etiam consonantibus addi coepit: Unde illud Catull. Epigr. 84. de Ario aspirante initio.
Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et Hinsidias Arius insidias.
Aliquando pro F. usurpari solet, quod et vicissim pro H. nonnumquam usurpatur. Unde Haba pro Faba, Fordeum pro Hordeum, etc. Plura vide apud Cic. in Orat. Scaurum, de Orthogr. Voss. in
Aristarcho, Methodum Latin. etc. in Notis antiqq. honestas, vel hic, seu hoc, vel heredes, vel homo vel habet, vel huic, vel hora, vel honor, denotat. Etiam Hadrianus significat, vide ubi de Monogrammatis Antiquorum. Eandem literam vocabulis propriis, non sine mysterio, a Teutonibus praeponi solitam cansent nonnulli: v. g. H. Ludovicus, H. Lotharius, H. Rhabanus, et similibus; aiuntque Herren, i. e. Dominum, innuere, quemadmodum Latini D. plerumque usurpant. Herr autem, ut auctor est Walafridus Strabo de Reb. Eccl. c. 7. ab Heros, seu potius herus, deducitur. Vide Olaum Wormium in Monum. Danicis l. 5. H. coronatum; in crucis centro in lilia et flores desinente, cum Inscr. SIT NOMEN DOMINI BENEDICTUM, conspicitur in Francicis argenteis, Gall. Francs d'argent, monetae genere, cuso sub Henrico III. Gall. Rege. Item in parvis Liardis, sub eodem; eiusque nomen utrobique designat. Vide C. du Frene in voce Moneta, et infra in voce Henric, item Monogramma, HC. AM. N. hunc amicum nostrum. HC. L. hunc locum. HC. V. huic vitae. H. D. hic dedicavit, dedicarunt, vel dedicavêrunt. H. D. D. hoc dono datur etc. in notis praefatis de signat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”